Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 8
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/8/

EXERCITATIO II

Deus quid sit.

 

Variis iisque caecis tanquam andabatarum

more veteres Philosophi decertarunt

opinionibus. Thales voluit Deum

esse aquam. Anaximenes, aëra. Crotoniates,

Solem, Lunam et Sidera. Parmenides, informem

coeli coronam. Empedocles, quatuor

naturas. Democritus, imagines. Socrates,

Plato et Xenophon, coelum ac Solem.

Xenocrates, haec et quinque stellas erraticas

nec non unum quid compositum ex omnibus

fixis. Heraclides, coelum et terram. Horum

Philosophorum iudicium non insectabor;

non enim dignum est opera nostra. Sequar

potius saluberrimum consilium divini

Praeceptoris, qui, in tertio De partibus, text. 4.,

et in primo Topicorum, text. 9., ita scripsit: «Sapientis

officium non esse stultas pertinacias

insectari». Unica hae autem omnes opiniones

corruunt ratione: finita namque illa cuncta

cum sint, necessario ab alio dependent; non

igitur Deus sunt. Quippe Deus est entium

omnium primus.

Quaeris a me quid Deus sit? Si scirem,

Deus essem; nam Deum nemo novit, nec

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES